- CHIROMANTIA
- CHIROMANTIAcuius artis ope ex manuum lineamentis diligenter inspectis futura quidam augurantur, antiquissima est et iam Hiobi temporibus viguisle nonnullis creditur, occasione verborum Versionis vulgatae c. 5. v. 7. Qui signat in manu omnia opera eorum. Scd in Hebraeo nihil tale legitur. Interim dubium non est antiquam admodum hanc artem et in Oriente natam esse, ubi insanum illud Astrologiae studium fervebat. Cum enim deprehendissent caeli in haec inferiora vim, reliquum erat; ut inferiorum cum suqerioribus convenientiam scrutarentur. Priscum cnim illud Inferius est sicut superius. Igitur hominem patvum mundum statuentes, singulas eius partes ad caelestia, ut sic dicam, lineamenta revocârunt. Unde nata illa disciplina, quam Graeci Φυσιωγνωμίαν appellantes, in Μετωποσκοπίαν, Ο᾿φθαλμοσκοπίαν et Χειρομαντείαν distribuerunt: quae omnes longô tempore aut plane amissae aut misere a circulatoribus quibusdam corruptae sunt; ut non immerito Physiognomicum Systema inter desiderata utilissima referat Keketmannus, l. 4. Phys. c. 1. Hodie impostores mundo notissimi, quos Zingaros Germani, Cilices Itali vocant, hâc arte inprimis gloriantur. Vide Polydorum Virgilium de Inv. Rerum, l. 7. c. 7. et infra voce Physiognomia. Alii sunt Chircmantae seu Chironomantoe illi, quorum meminit Sidonius, l. 4. ep. 7. Ac si inter Apicios epulones et Byzantinos Chironomantes hucusque rnctaverit. Ita enim Structores seu Carptores dicti sunt, quod manus ducendo, artificiose cibos inciderent, ut vetus ait Scholiastes Iuvenalis Sat. 5. v. 121. Tractum id nomen autem a scenica consuetudine: Nam Graecis et Χειρονόμος dicicuntur; quasi manibus omnia effingentes. Vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.